Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam [2] omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus [3] revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae [4] universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum [5] abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

[6] misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo [7] cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem [8] melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate [9] cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius [10] divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius

[11] pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi [12] abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium [13] voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur [14] indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam [15] in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

[16] posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento [17] semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam [18] contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus [19] melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis [20] eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est

[21] qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet [22] fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas [23] cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam [24] favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum [25] est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

[26] anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum [27] vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit [28] homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes [29] vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam [30] qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum

[31] corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur [32] melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium [33] sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

< previous | Chapter 16 | next >