|
[1] ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
[2] quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
[3] sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
[4] in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
[5] vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
[6] quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
[7] excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
[8] qui cogitat malefacere stultus vocabitur
[9] cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
[10] si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
[11] erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
[12] si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
[13] comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
[14] sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
[15] ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
[16] septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
[17] cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
[18] ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
[19] ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
[20] quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
[21] time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
[22] quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
[23] haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
[24] qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
[25] qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
[26] labia deosculabitur qui recta verba respondet
[27] praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
[28] ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
[29] ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
[30] per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
[31] et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
[32] quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
[33] parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
[34] et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
|