|
[1] canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
[2] labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
[3] uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
[4] ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
[5] benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
[6] et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
|
|
|
|