|
[1] in finem intellectus David
[2] cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
[3] quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
[4] tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
[5] dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
[6] dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
[7] propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
[8] videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
[9] ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
[10] ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
[11] confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
|
|
|
|