|
[1] in finem Idithun canticum David
[2] dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
[3] obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
[4] concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
[5] locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
[6] ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
[7] verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
[8] et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
[9] ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
[10] obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
[11] amove a me plagas tuas
[12] a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma
[13] exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
[14] remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
|
|
|
|