Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 88 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] intellectus Aethan Ezraitae [2] misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo [3] quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis; [4] disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo [5] usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma

[6] confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum [7] quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei [8] Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt [9] Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo [10] tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas

[11] tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos [12] tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti [13] aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt [14] tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua [15] iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam

[16] beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt [17] et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur [18] quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum [19] quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri [20] tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea

[21] inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum [22] manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum [23] nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum [24] et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam [25] et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius

[26] et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius [27] ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae [28] et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae [29] in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi [30] et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli

[31] si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint [32] si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint [33] visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum [34] misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea [35] neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita

[36] semel iuravi in sancto meo si David mentiar [37] semen eius in aeternum manebit [38] et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma [39] tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum [40] evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius

[41] destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem [42] diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis [43] exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius [44] avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello [45] destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti

[46] minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma [47] usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua [48] memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum [49] quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma [50] ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua

[51] memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium [52] quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui [53] benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

< previous | Psalm 88 | next >