Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 8 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] in finem pro torcularibus psalmus David [2] Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos [3] ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem [4] quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti [5] quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

[6] minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum [7] et constituisti eum super opera manuum tuarum [8] omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi [9] volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris [10] Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

< previous | Psalm 8 | next >