|
[1] huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
[2] adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
[3] effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
[4] confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
[5] fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
[6] fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
[7] quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
[8] veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
[9] anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
[10] omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
[11] surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
[12] retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
[13] ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
[14] quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
[15] et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
[16] dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
[17] Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
[18] confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
[19] non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
[20] quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant
[21] et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
[22] vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
[23] exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
[24] iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi
[25] non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum
[26] erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
[27] exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
[28] et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
|