|
[1] ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
[2] benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
[3] qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
[4] qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
[5] qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
[6] faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
[7] notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
[8] miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
[9] non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
[10] non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
[11] quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
[12] quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
[13] quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
[14] quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
[15] homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
[16] quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
[17] misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
[18] his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
[19] Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
[20] benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
[21] benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
[22] benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
|