Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 29 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] psalmus cantici in dedicatione domus David [2] exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me [3] Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me [4] Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum [5] psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

[6] quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia [7] ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum [8] Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus [9] ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor [10] quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

[11] audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus [12] convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia [13] ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi

< previous | Psalm 29 | next >