Douay-Rheims Bible
Psalms 115:
Book Of Psalms
< prev | Psalm 115 | next >

10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis

11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

Book Of Psalms
< prev | Psalm 115 | next >