|
[1] canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
[2] stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
[3] Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
[4] illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
[5] quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
[6] rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
[7] fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
[8] propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
[9] propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
|
|
|
|