|
[1] laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
[2] praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
[3] quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
[4] quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
[5] quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
[6] venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
[7] quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
[8] hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
[9] sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea
[10] quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
[11] et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
|
|
|
|