Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 27 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum [2] exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum [3] ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum [4] da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis [5] quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos

[6] benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae [7] Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei [8] Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est [9] salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

< previous | Psalm 27 | next >