Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 78 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam [2] posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae [3] effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret [4] facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt [5] usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus

[6] effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt [7] quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt [8] ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis [9] adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum [10] ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

[11] introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum [12] et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine [13] nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam

< previous | Psalm 78 | next >