Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 141 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
101  102  103  104  105  106  107  108  109  110  111  112  113  114  115  116  117  118
119  120  121  122  123  124  125  126  127  128  129  130  131  132  133  134  135  136
137  138  139  140  141  142  143  144  145  146  147  148  149  150

[1] intellectus David cum esset in spelunca oratio [2] voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum [3] effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio [4] in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi [5] considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam

[6] clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium [7] intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me [8] educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

< previous | Psalm 141 | next >