Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 145 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
101  102  103  104  105  106  107  108  109  110  111  112  113  114  115  116  117  118
119  120  121  122  123  124  125  126  127  128  129  130  131  132  133  134  135  136
137  138  139  140  141  142  143  144  145  146  147  148  149  150

[1] alleluia Aggei et Zacchariae [2] lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus [3] in filiis hominum quibus non est salus [4] exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum [5] beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius

[6] qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis [7] qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos [8] Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos [9] Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet [10] regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

< previous | Psalm 145 | next >