Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 3 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui [2] Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me [3] multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma [4] tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum [5] voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma

[6] ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me [7] non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus [8] quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti [9] Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

< previous | Psalm 3 | next >