Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 91 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] psalmus cantici in die sabbati [2] bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime [3] ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem [4] in decacordo psalterio cum cantico in cithara [5] quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

[6] quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae [7] vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec [8] cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi; [9] tu autem Altissimus in aeternum Domine [10] quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

[11] et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi [12] et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea [13] iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur [14] plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt [15] adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

[16] ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

< previous | Psalm 91 | next >