|
[1] in finem pro torcularibus Asaph
[2] exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
[3] sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
[4] bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
[5] quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
[6] testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
[7] devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
[8] in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
[9] audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
[10] non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
[11] ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
[12] et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
[13] et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
[14] si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
[15] pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
[16] inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
[17] et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
|
|
|
|