|
[1] intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
[2] memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
[3] leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
[4] et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
[5] et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
[6] exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam;
[7] incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
[8] dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
[9] signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
[10] usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
[11] ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
[12] Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
[13] tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
[14] tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
[15] tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham;
[16] tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
[17] tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
[18] memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
[19] ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
[20] respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
[21] ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
[22] exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
[23] ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
|