Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 47 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] canticum psalmi filiis Core secunda sabbati [2] magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius [3] fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni [4] Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam [5] quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

[6] ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt [7] tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis [8] in spiritu vehementi conteres naves Tharsis [9] sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma [10] suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

[11] secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua [12] laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine; [13] circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius [14] ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram [15] quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

< previous | Psalm 47 | next >