|
[1] psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
[2] usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
[3] iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
[4] eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
[5] nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
[6] ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
[7] vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
[8] surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
|
|
|
|