|
[1] in Salomonem
[2] Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
[3] suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
[4] iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
[5] et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
[6] descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
[7] orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
[8] et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
[9] coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
[10] reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
[11] et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
[12] quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
[13] parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
[14] ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
[15] et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
[16] erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
[17] sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
[18] benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
[19] et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
[20] defecerunt laudes David filii Iesse
|
|
|
|