Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 87 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae [2] Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te [3] intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam [4] quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit [5] aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio

[6] inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt [7] posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis [8] super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma [9] longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar [10] oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas

[11] numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma [12] numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione [13] numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis [14] et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te [15] ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me

[16] pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus [17] in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me [18] circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul [19] elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

< previous | Psalm 87 | next >