|
[1] canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
[2] sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
[3] si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
[4] si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
[5] et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
[6] ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
[7] introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
[8] surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
[9] sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
[10] propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
[11] iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
[12] si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
[13] quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
[14] haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
[15] viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
[16] sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
[17] illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
[18] inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea
|
|
|
|