|
[1] alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
[2] qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
[3] laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
[4] quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
[5] quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
[6] omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
[7] educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
[8] qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
[9] emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
[10] qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
[11] Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
[12] et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
[13] Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
[14] quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
[15] simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
[16] os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
[17] aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
[18] similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
[19] domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
[20] domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
[21] benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
|