Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 55 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth [2] miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me [3] conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me [4] ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo [5] in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

[6] tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum [7] inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam [8] pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus [9] vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua [10] tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

[11] in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo [12] in me sunt Deus vota tua; quae; reddam laudationes tibi [13] quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

< previous | Psalm 55 | next >