|
[1] in finem David psalmus
[2] Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
[3] locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
[4] pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
[5] et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
[6] constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
[7] cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
[8] fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
[9] fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
[10] nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
[11] scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
[12] non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
[13] fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
[14] in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
[15] fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
[16] pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
[17] et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
[18] et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
[19] fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
[20] hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
[21] et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
[22] quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
[23] sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
[24] genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
[25] et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
[26] adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
[27] et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
[28] maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
[29] induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
[30] confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
[31] quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
|