|
[1] alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
[2] cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
[3] laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
[4] quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
[5] mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
[6] semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
[7] ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
[8] memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
[9] quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
[10] et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
[11] dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
[12] cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
[13] et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
[14] non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
[15] nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
[16] et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
[17] misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
[18] humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
[19] donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
[20] misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
[21] constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
[22] ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
[23] et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
[24] et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
[25] convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
[26] misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
[27] posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
[28] misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
[29] convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
[30] dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
[31] dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
[32] posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
[33] et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
[34] dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
[35] et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
[36] et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
[37] et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
[38] laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
[39] expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
[40] petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
[41] disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
[42] quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
[43] et eduxit populum suum in exultatione et; electos suos in laetitia
[44] et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
[45] ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
|