Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 45 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus [2] Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis [3] propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris [4] sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma [5] fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

[6] Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo [7] conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra [8] Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma [9] venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram [10] auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

[11] vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra [12] Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

< previous | Psalm 45 | next >