|
[1] psalmus David in rememorationem de sabbato
[2] Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
[3] quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
[4] non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
[5] quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
[6] putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
[7] miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
[8] quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
[9] adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
[10] Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
[11] cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
[12] amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
[13] et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
[14] ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
[15] et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
[16] quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
[17] quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
[18] quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
[19] quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et; cogitabo pro peccato meo
[20] inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
[21] qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
[22] non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
[23] intende in adiutorium meum Domine salutis meae
|