Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 57 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] in finem ne disperdas David in tituli inscriptione [2] si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum [3] etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant [4] alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa [5] furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas

[6] quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter [7] Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus [8] ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur [9] sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem [10] priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

[11] laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris [12] et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

< previous | Psalm 57 | next >