|
[1] in finem psalmus David
[2] exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
[3] protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
[4] quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
[5] ut sagittent in occultis inmaculatum
[6] subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
[7] scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
[8] et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
[9] et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
[10] et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
[11] laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
|
|
|
|