Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 50 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Miserere. The repentance and confession of David after his sin. The fourth penitential psalm.

[1] In finem. Psalmus David, [2] cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. [3] Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. [4] Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. [5] Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

[6] Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. [7] Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. [8] Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. [9] Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. [10] Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

[11] Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. [12] Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. [13] Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. [14] Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. [15] Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

[16] Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. [17] Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. [18] Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. [19] Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. [20] Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.

[21] Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.

< previous | Psalm 50 | next >