Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 59 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina [2] cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia [3] Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis [4] commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est [5] ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis

[6] dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui [7] salvum fac dextera tua et exaudi me [8] Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor [9] meus est Galaad et meus est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus [10] Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt

[11] quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam [12] nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris [13] da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis [14] in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

< previous | Psalm 59 | next >