|
[1] psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
[2] ex Sion species decoris eius
[3] Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
[4] advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
[5] congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
[6] et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
[7] audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
[8] non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
[9] non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
[10] quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
[11] cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
[12] si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
[13] numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
[14] immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
[15] et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
[16] peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
[17] tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
[18] si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
[19] os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
[20] sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
[21] haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
[22] intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
[23] sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
|