|
[1] filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
[2] diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
[3] gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
[4] memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
[5] numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
[6] Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
[7] sicut laetantium omnium habitatio in te
|
|
|
|