Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 2 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania [2] adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma [3] disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum [4] qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos [5] tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

[6] ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius [7] Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te [8] postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae [9] reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos [10] et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram

[11] servite Domino in timore et exultate ei in tremore [12] adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta [13] cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

< previous | Psalm 2 | next >