Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 75 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium [2] notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius [3] et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion [4] ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma [5] inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis

[6] turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis [7] ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos [8] tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua [9] de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit [10] cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma

[11] quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi [12] vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili [13] et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

< previous | Psalm 75 | next >