|
[1] huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
[2] beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
[3] quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
[4] quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur mihi; spina diapsalma
[5] delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
[6] pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
[7] tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
[8] intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
[9] nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
[10] multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
[11] laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
|
|
|
|