|
[1] in finem servo Domini David
[2] dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
[3] quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
[4] verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
[5] iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
[6] Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
[7] iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
[8] quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
[9] inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
[10] quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
[11] praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
[12] non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
[13] ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
|
|
|
|