|
[1] canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
[2] ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
[3] miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
[4] quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
|
|
|
|