|
[1] psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
[2] confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
[3] cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
[4] quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
[5] diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
[6] verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
[7] congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
[8] timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
[9] quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
[10] Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum;
[11] consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
[12] beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
[13] de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
[14] de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
[15] qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
[16] non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
[17] fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
[18] ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
[19] ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
[20] anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
[21] quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
[22] fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
|