|
[1] laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
[2] dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
[3] quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
[4] in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
[5] scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
[6] a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
[7] cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
[8] verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
[9] quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
[10] non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
[11] quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
[12] in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
[13] super aspidem et basiliscum ambulabis et; conculcabis leonem et draconem
[14] quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
[15] clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
[16] longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
|
|
|
|