|
[1] alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
[2] quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
[3] beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
[4] memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
[5] ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
[6] peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
[7] patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare; Rubrum
[8] et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
[9] et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
[10] et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
[11] et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
[12] et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
[13] cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
[14] et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
[15] et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
[16] et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
[17] aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
[18] et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
[19] et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
[20] et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
[21] obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
[22] mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
[23] et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
[24] et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
[25] et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
[26] et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
[27] et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
[28] et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
[29] et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
[30] et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
[31] et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
[32] et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
[33] quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
[34] non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
[35] et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
[36] et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
[37] et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
[38] et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
[39] et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
[40] et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
[41] et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
[42] et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
[43] saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
[44] et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
[45] et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
[46] et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
[47] salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
[48] benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
|