|
[1] alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
[2] dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
[3] a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
[4] erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
[5] esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
[6] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
[7] et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
[8] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
[9] quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
[10] sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
[11] quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
[12] et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
[13] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
[14] et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
[15] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
[16] quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
[17] suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
[18] omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
[19] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
[20] misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
[21] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
[22] et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
[23] qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
[24] ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
[25] dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
[26] ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
[27] turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
[28] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
[29] et statuit procellam eius; in auram et siluerunt fluctus eius
[30] et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
[31] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
[32] exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
[33] posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
[34] terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
[35] posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
[36] et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
[37] et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
[38] et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
[39] et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
[40] effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
[41] et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
[42] videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
[43] quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
|