|
[1] in finem pro his qui commutabuntur David
[2] salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
[3] infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
[4] laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
[5] multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
[6] Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
[7] non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
[8] quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
[9] extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
[10] quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
[11] et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
[12] et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
[13] adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
[14] ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
[15] eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
[16] non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
[17] exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
[18] et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
[19] intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
[20] tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
[21] in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
[22] et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
[23] fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
[24] obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
[25] effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
[26] fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
[27] quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
[28] adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
[29] deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
[30] ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
[31] laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
[32] et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
[33] videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
[34] quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
[35] laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
[36] quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
[37] et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
|