|
[1] alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
[2] dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
[3] dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
[4] dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
[5] de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
[6] Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
[7] Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
[8] bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
[9] bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
[10] omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
[11] circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos
[12] circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
[13] inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
[14] fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
[15] vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
[16] dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
[17] non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
[18] castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
[19] aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
[20] haec porta Domini iusti intrabunt in eam
[21] confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
[22] lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
[23] a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
[24] haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
[25] o Domine salvum fac o Domine prosperare
[26] benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
[27] Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
[28] Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
[29] confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
|