|
[1] respondens autem Eliphaz Themanites dixit
[2] numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
[3] quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
[4] numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
[5] et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
[6] abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
[7] aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
[8] in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
[9] viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
[10] propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
[11] et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
[12] an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
[13] et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
[14] nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
[15] numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
[16] qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
[17] qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
[18] cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
[19] videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
[20] nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
[21] adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
[22] suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
[23] si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
[24] dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
[25] eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
[26] tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
[27] rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
[28] decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
[29] qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
[30] salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
|